In der Höhle des Polyphem

  

 

 

Brevi tempore a Graecis spelunca ampla inventa est. Aditus difficilis non erat. Intra speluncam cibos – velut caseum et varios fructus – conspexerunt. Ulixes: „Puto“, inquit, „homines hic vitam contentam agere. Eos cognoscere volo!“ Quia nemo aderat, Graeci in spelunca consederunt et paulum exspectaverunt.

 

  

 

Subito autem clamor ingens a Graecis auditus est – et statim animal vastum speluncam intravit. Cuius conspectu Graeci perterriti sunt: Membra animalis fuerunt tam longa quam altae arbores! Media in fronte unus oculus fuit!Polyphemus, ut Graecos conspexit, magnas manus ad eos tetendit et duos comites Ulixis corripuit: alterum manu dextra, alterum manu sinistra. Velut ab hominibus parva saxa tolluntur, ita a Polyphemo ambo Graeci, qui correpti erant, sublati sunt. Denique Polyphemus eos devoravit.

 

 

 

Ulixes speravit se Polyphemum verbis lenire posse: „Ingens vir, tibi infesti non sumus!“ Polyphemus autem eius verbis motus non est, sed magnum saxum ante exitum speluncae volvit: „Captivi estis!“

 

 

 

Tum consedit et fructus cenavit. Iussu Ulixis saxum, quod a Polyphemo ante exitum volutum erat, movere tetenderunt. Saxum autem nullo modo moveri potuit. Tamen Graeci non desperaverunt, quia dolis Ulixis iam saepe e magnis periculis liberati erant. Ulixem interrogaverunt: „Quomodo Polyphemum effugere possumus?“

 

 

 

 

Ulixes comitibus in spelunca dixit: „Polyphemus a mortalibus pugna vinci non potest. Vires eius nimis magnae sunt. Sed eum stultum esse puto. Credite mihi: Dolo igitur eum vincemus.“ Ita Ulixes comitibus spem fecit. Comites igitur dolo Ulixes saepe servati magnam spem habebam.

 

 

 

Paulo post Polyphemus Ulixem interrogavit: „Quis es? Unde venis? Cur venis  ad me, qui sum Polyphemus, filius Neptuni?” Ulixes autem Polyphemum a Graecis simper laudatum cognoscere volui! Fidem tibi do: „Tibi infestus non sum – ecce: donum dulce tibi praebeo.”

 

             

  

Et statim Polyphemo vinum bonum ac dulce dedit. Qui dono delectatus iussit ingentem palum, quem in spelunca invenerat, tollere et ad Polyphemum movere. Tum Graeci magna spe adducti oculum, qui media in fronte animalis vasti erat, exstinxerunt.

 

 

 

 

 Polyphemus dolore vehementi commotus magna voce a ceteris Cyclopibus auxilium petere coepit:,,Nemo me laesit. Nemo oculum meum exstinxit.“ Et clamare perrexit:,,Dolores vix sustinere possum. Amici, adeste mihi contra Neminem! Quando tandem mihi aderitis?“

Cyclopes autem eis verbis perturbati putaverunt Polyphemum mentem amisisse. Itaque Polyphemo ab Ulixe decepto non adfuerunt.