Das Kirchenjahr

 

Weihnachten

Kreuzigung Christi

Ostern

Pfingsten

 


Die Weihnachtsgeschichte secundum Lucam 2, 1-14

 

1

Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis.

describere - einschreiben

2

Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino.

praeses, idis m. - Statthalter

3

Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.

profiteri - hier: sich einschreiben

4-5

Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David, quae vocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.

desponsata - verlobt
praegnans, antis - schwanger

6-7

Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio.

primogenitus - Erstgeborener
pannus, i m. - Tuch
reclinare - hinlegen
praesepium, i n. - Krippe
diversorium, i n. - Herberge

8

Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.

vigilia ae f. - Nachtwache
grex, gregis m.- Herde

9

Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.

iuxta (+Akk.) - neben, bei
circumfulgere, fulsi - umleuchten, umstrahlen

10-11

Et dixit illis angelus: „Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.

evangelizare - verkünden

12

Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio."

 

13

Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:

 

14

„Gloria in altissimis Deo, et in terra pax in hominibus bonae voluntatis."

 

 

zurück zur Übersicht


Die Kreuzigung Christi secundum Lucam 23,32-46

 

32

Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

nequam - Schuft, Schurke (indeklinabel)

33

Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.

crucifigere - kreuzigen

34

Iesus autem dicebat: "Pater, dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt."
Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.

dimittere - verzeihen
mittere sortem - auslosen, verlosen

35

Et stabat populus expectans. Et deridebant illum principes dicentes: "Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!"

deridere - verlachen

36-37

Illudebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi et dicentes: "Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac!"

illudere - verspotten
acetum, i n. - Essig

38

Erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis: "Hic est rex Iudaeorum."

superscriptio, ionis f. - Überschrift

39

Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: "Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos!"

blasphemare - lästern, schmähen

40

Respondens autem alter increpabat illum dicens: "Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es?

 

41

Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit."

 

42

Et dicebat ad Iesum: "Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum."

 

43

Et dixit illi Iesus: "Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso."

 

44-45

Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam, et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.


velum
, i n. - Tuch, Vorhang
scindere, scindo, scidi, scissum - zerreißen

46

Et clamans voce magna Iesus ait: "Pater, in manus tuas commendo spiritum meum"; et haec dicens exspiravit.

commendare - anvertrauen, übergeben

zurück zur Übersicht

 


Die Ostergeschichte secundum Lucam 24,1-10

 
 
1 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. prima sabbatorum - am ersten Tag der Woche
diluculum, i n. - Morgendämmerung
monumentum - Grab
aroma, atis n. - hier: Salböl
2-3 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. lapis, idis m. - Stein
revolvere - wegwälzen
4 Et factum est, dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. consternare - erschrecken, ängstigen
secus - nahe
fulgere - strahlen, glänzen
5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: "Quid quaeritis viventem cum mortuis? declinare - beugen
6-7 Non est hic, sed surrexit. Recordamini, qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: "Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere." recordari - sich erinnern
peccatus - Sünder
crucifigere - kreuzigen
8-9 Et recordatae sunt verborum eius et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus. Undecim - die Elf
10 Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi.  

 

zurück zur Übersicht

 


Das Pfingstfest - Actus Apostolorum 2, 1-13

 

1

Et cum conplerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco.

Pentecoste, es f.  - der 50. Tag nach dem Passahfest, Pfingsten
2

Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes.

sonus, i m. - Klang, Ton

spiritus, us m. - Luft, Hauch

3

Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum;

dispertitus - zerteilt
4

et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.

 
5

Erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo sunt;

 
6

facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.

unusquisque - ein jeder, jeder einzelne
7

Stupebant autem omnes et mirabantur dicentes: "Nonne omnes ecce isti, qui loquuntur, Galilaei sunt?

stupere - staunen, verblüfft sein
8

Et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra, in qua nati sumus?

 
9-11

Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam; Phrygiam et Pamphiliam, Aegyptum et partes Lybiae, quae est circa Cyrenen, et advenae Romani, Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei."

advena, ae m. - Fremdling, Ankömmling
proselytus -
magnalia
-
12

Stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes: "Quidnam hoc vult esse?"

 
13 Alii autem inridentes dicebant: "Quia musto pleni sunt isti?" inridere, -rideo, -risi, -risum - verlachen, verspotten
mustum, i n. - junger Wein, Most

zurück zur Übersicht

 


Pater noster
(secundum Matthaeum 6,9-13)

 

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum,
veniat regnum tuum
fiat voluntas tua
sicut in caelo, et in terra.

caelum, i n. - Himmel
sanctificare - heiligen

fieri - geschehen

Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimisimus debitoribus nostris;
et ne inducas nos in temptationem
sed libera nos a malo.

supersubstantialis, e – täglich
dimittere
, dimisi, dimissum - vergeben
debitum, i n. - Schuld
debitor
, -oris m.– Schuldiger

temptatio
, -onis f.- Versuchung

 

zurück zur Übersicht