Phaedrus
Aufbau (Diagramm)
Aufbau (Tabelle)
| 1 | Ad rivum eundem lupus et agnus venerant, |
| 2 | siti compulsi. Superior stabat lupus, |
| 3 | longeque inferior agnus. Tunc fauce improba |
| 4 | latro incitatus iurgii causam intulit; |
| 5 | "Cur" inquit "turbulentam fecisti mihi |
| 6 | aquam bibenti?" Laniger contra timens |
| 7 | "Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe? |
| 8 | A te decurrit ad meos haustus liquor". |
| 9 | Repulsus ille veritatis viribus |
| 10 | "Ante hos sex menses male" ait "dixisti mihi". |
| 11 | Respondit agnus "Equidem natus non eram". |
| 12 | "Pater hercle tuus" ille inquit "male dixit mihi"; |
| 13 | atque ita correptum lacerat iniusta nece. |
| 1 |
Laudatis utiliora, quae contempseris, |
| 2 |
saepe inveniri testis haec narratio est. |
| 3 |
Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit |
| 4 |
et in liquore vidit effigiem suam. |
| 5 |
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua |
| 6 |
crurumque nimiam tenuitatem vituperat, |
| 7 |
venantum subito vocibus conterritus |
| 8 |
per campum fugere coepit et cursu levi |
| 9 |
canes elusit. Silva tum excepit ferum, |
| 10 |
in qua retentis impeditus cornibus |
| 11 |
lacerari coepit morsibus saevis canum. |
| 12 |
Tunc moriens vocem hanc edidisse dicitur: |
| 13 |
„O me infelicem, qui nunc demum intellego, |
| 14 |
utilia mihi quam fuerint, quae despexeram, |
| 15 | et quae laudaram, quantum luctus habuerint!“ |
| Phaedrus | Interpretation | moderne Fassung |
| 1 | Quam dulcis sit libertas,
breviter proloquar. |
| 2 |
Cani perpasto macie confectus lupus |
| 3 |
forte occucurrit. Dein salutati invicem |
| 4 |
ut restiterunt: „Unde sic, quaeso, nites? |
| 5 |
Aut quo cibo fecisti tantum corporis? |
| 6 |
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.“ |
| 7 |
Canis simpliciter: „Eadem est condicio tibi, |
| 8 |
praestare domino si par officium potes.“ |
| 9 |
„Quod?“ inquit ille. „Custos ut sis
liminis, |
| 10 |
a furibus tuearis et noctu domum.“ |
| 11 |
„Ego vero sum paratus: nunc patior nives |
| 12 |
imbresque in silvis asperam vitam trahens; |
| 13 |
quanto est facilius mihi sub tecto vivere |
| 14 |
et otiosum largo satiari cibo!“ |
| 15 |
„Veni ergo mecum!“ Dum procedunt,
aspicit |
| 16 |
lupus a catena collum detritum cani. |
| 17 |
„Unde hoc, amice?“ „Nihil est.“ „Dic
sodes tamen!“ |
| 18 |
„Quia videor acer, alligant me interdiu, |
| 19 |
luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit: |
| 20 |
crepusculo solutus, qua visum est, vagor. |
| 21 |
Affertur ultro panis; de mensa sua |
| 22 |
dat ossa dominus; frusta iactat familia |
| 23 |
et, quod fastidit quisque, pulmentarium. |
| 24 |
Sic sine labore venter impletur meus.“ |
| 25 |
„Age, si quo abire est animus, est licentia?“ |
| 26 |
„Non plane est“, inquit. „Fruere, quae laudas, canis: |
| 27 |
regnare nolo, liber ut non sim mihi.“ |