Gaius Plinius Caecilius Secundus

Epistulae - gradatim

 

Der Ausbruch des Vesuv (ep. 6,16)

 

Die Christenbriefe (ep. 10,96 und 10,97)

 

 

 

 

 

 

 

 


Gaius Plinius Caecilius Secundus

Der Ausbruch des Vesuv - 79 n. Chr.

 

Plinius Plinius
der Ältere
Der Vesuv Vulkanismus Karte  kolometrisch gradatim

 

C. PLINIVS TACITO SVO S. (Plin. ep. 6,16)

auxilia

Petis, ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis. Gratias ago; nam video morti eius, si celebretur a te, immortalem gloriam esse propositam.

1

Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi, ut urbes memorabili casu, quasi semper victurus occiderit, quamvis  ipse plurima opera et mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet.

2

Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero, quibus utrumque. Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit. Quo libentius suscipio, deposco etiam, quod iniungis.

3

Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum kal. Septembres hora fere septima mater mea indicat ei adparere nubem inusitata et magnitudine et specie.

4

Usus ille sole, mox frigida, gustaverat iacens studebatque; poscit soleas, ascendit locum, ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes - incertum procul intuentibus, ex quo monte (Vesuvium fuisse postea cognitum est) - oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit.

5

Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa, prout terram cineremve sustulerat.

6

Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo viro visum. Iubet liburnicam aptari; mihi, si venire una vellem, facit copiam; respondi studere me malle, et forte ipse, quod scriberem, dederat.

7

Egrediebatur domo; accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae (nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga): ut se tanto discrimini eriperet, orabat.

8

Vertit ille consilium et, quod studioso animo incohaverat, obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse  non Rectinae modo, sed multis (erat enim frequens amoenitas orae) laturus auxilium.

9

Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum, recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus, omnes figuras, ut deprenderat oculis, dictaret enotaretque.

10

Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior; iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides; iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia. Cunctatus paulum, an retro flecteret, mox gubernatori, ut ita faceret, monenti: "Fortes" inquit "fortuna iuuat: Pomponianum pete."

11

Stabiis erat diremptus sinu medio (nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur); ibi quamquam nondum - periculo adpropinquante - conspicuo tamen et, cum cresceret, proximo - sarcinas contulerat in naves, certus fugae, si contrarius ventus resedisset. Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem, consolatur, hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet; lotus accubat, cenat, aut hilaris aut (quod aeque magnum) similis hilari.

12

Interim e Vesvuuio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno; nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis, qui limini obversabantur, audiebatur.

13

Sed area, ex qua diaeta adibatur, ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut, si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus procedit seque Pomponiano ceterisque, qui pervigilaverant reddit.

14

In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant et quasi emota sedibus suis nunc huc, nunc illuc abire aut referri videbantur.

15

Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit; et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit.

16

Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt; id munimentum adversus incidentia fuit. Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces multae variaque lumina solvebant. Placuit egredi in litus et ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret; quod adhuc vastum et adversum permanebat.

17

Ibi super abiectum linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammae flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt, excitant illum.

18

Innitens servolis duobus adsurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo clausoque stomacho, qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat.

19

Ubi dies redditus (is ab eo, quem novissime viderat, tertius), corpus inventum integrum, inlaesum opertumque, ut fuerat

indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior.

20

Interim Miseni ego et mater - sed nihil ad historiam, nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti.

21

Finem ergo faciam. Unum adiciam, omnia me, quibus interfueram quaeque statim, cum maxime vera memorantur, audieram, persecutum. Tu potissima excerpes; aliud est enim epistulam, aliud historiam, aliud amico, aliud omnibus scribere. Vale.

22

 

 

 

 


Gaius Plinius Caecilius Secundus

Die Christenbriefe - 111/112 n. Chr.

Plinius Trajan Christenverfolgung  kolometrisch gradatim Interpretatio

gradatim

 

C. Plinius Traiano imperatori (Plin. epist. 10,96)
 

auxilia

Sollemne est mihi, domine, omnia, de quibus dubito, ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui numquam: ideo nescio, quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri.

1

Nec mediocriter haesitavi; sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant; detur paenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit; nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim in iis, qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum.

2

Interrogavi ipsos, an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertio interrogavi supplicium minatus. Perseverantes duci iussi: neque enim dubitabam, qualecumque esset, quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri.

3

Fuerunt alii.
Fuerunt alii similis amentiae.
Fuerunt alii similis amentiae, quos adnotavi.
Fuerunt alii similis amentiae, quos adnotavi in urbem remittendos.
Fuerunt alii similis amentiae, quos, quia cives Romani errant, adnotavi in urbem remittendos.

Mox plures species inciderunt:
Mox -ipso tractatu- plures species inciderunt:
Mox -ipso tractatu, ut fieri solet- plures species inciderunt:
Mox -ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine- plures species inciderunt:
 

4

Propositus est.
Propositus est libellus.
Propositus est libellus sine auctore.
Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens.

dimittendos putavi.
Qui negabant, dimittendos putavi.
Qui negabant esse se Christianos, dimittendos putavi.
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, dimittendos putavi.
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent, dimittendos putavi.
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini tuae supplicarent, dimittendos putavi.
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini tuae, quam iusseram adferri, supplicarent, dimittendos putavi.

Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram adferri, supplicarent, dimittendos putavi.
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numium adferri, supplicarent, dimittendos putavi.
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numium adferri, ture ac vino supplicarent, dimittendos putavi.
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numium adferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent, dimittendos putavi.
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numium adferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo, dimittendos putavi.
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numium adferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo - quorum dicuntur -, dimittendos putavi.
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numium adferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo - quorum nihil cogi posse dicuntur-, dimittendos putavi.
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numium adferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo-quorum nihil cogi posse dicuntur, qui sunt Christiani-, dimittendos putavi.
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numium adferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo-quorum nihil cogi posse dicuntur, qui sunt re vera Christiani-, dimittendos putavi.

5

Alii dixerunt.
Alii esse se Christianos dixerunt.
Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt.
Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt.
Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt; fuisse quidem, sed desisse.
Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt; fuisse quidem, sed desisse, quidam ante triennium.
Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt; fuisse quidem, sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos.
Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt; fuisse quidem, sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti.

Hi quoque omnes venerati sunt.
Hi quoque omnes et imaginem tuam venerati sunt..
Hi quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt.
Hi quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt et Christo male dixerunt.

6

(Christiani) Adfirmabant.
Adfirmabant autem.
Adfirmabant autem hanc summam fuisse.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent convenire.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire, carmenque dicere.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire, carmenque dicere secum invicem.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire, carmenque dicere secum invicem Christo.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire, carmenque dicere secum invicem Christo quasi deo.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire, carmenque dicere secum invicem Christo quasi deo, seque non obstringere.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire, secum invicem carmenque dicere Christo quasi deo, seque non in scelus aliquod obstringere.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne committerent.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fallerent.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fallerent fidem, ne abnegarent.
Adfirmabant autem hanc summam vel culpae suae vel erroris fuisse, quod soliti essent stato die ante lucem convenire, carmenque dicere Christo quasi deo secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fallerent fidem, ne depositum adpellati abnegarent.

Quibus peractis morem fuisse.
Quibus peractis morem sibi discedendi fuisse.
Quibus peractis morem sibi discedendi rursusque coeundi.
Quibus peractis morem sibi discedend fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum.
Quibus peractis morem sibi discedend fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium;

desisse.
quod ipsum facere desisse.
quod ipsum facere desisse post edictum meum.
quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo vetueram.
quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo hetaerias esse vetueram.
quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo hetaerias secundum mandata tua esse vetueram.

7

Quo magis necessarium credidi.
Quo magis necessarium credidi et per tormenta quaerere.
Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis, et per tormenta quaerere.
Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, et per tormenta quaerere.
Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis quae ministrae dicebantur, quid esset veri, et per tormenta quaerere.

Inveni.
Inveni nihil aliud.
Inveni nihil aliud quam superstitionem pravam et immodicam.

8

Ideo decucurri.
Ideo dilata cognitione decucurri.
Ideo dilata cognitione ad consulendum te decucurri.

Visa est enim mihi.
Visa est enim mihi res digna consultatione.
Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum.

Multi vocantur in periculum.
Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam vocantur in periculum.
Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam vocantur in periculum et vocabuntur.

Superstitionis istius contagio pervagata est.
Neque civitates tantum superstitionis istius contagio pervagata est.
Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est;

Quae videtur.
Quae videtur sisti et corrigi posse.

9

Certe satis constat prope.
Certe satis constat prope coepisse celebrari.
Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari et repeti.
Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari et sacra sollemnia diu intermissa repeti.
Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari et sacra sollemnia diu intermissa repeti passimque venire.
Cer
te satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari et sacra sollemnia diu intermissa repeti passimque venire victimarum carnem.
Certe satis consta prope  iam desolata templa coepisse celebrari et sacra sollemnia diu intermissa repeti passimque venire victimarum carnem, cuius adhuc rarissimus inveniebatur.
Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari et sacra sollemnia diu intermissa repeti passimque venire victimarum carnem, cuius adhuc rarissimus emptor inveniebatur.

Facile est opinari.
Ex quo facile est opinari.
Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit.
Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit.
Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit locus.
Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit paenitentiae locus.

10

 

 

Traianus Plinio (Plin. epist. 10,97)
 

auxilia

Secutus es.
Actum secutus es.
Actum, quem debuisti, secutus es.
Actum, quem debuisti, in excutiendis causis secutus es.
Actum, quem debuisti, in excutiendis causis eorum secutus es.
Actum, quem debuisti, in excutiendis causis eorum, qui delati fuerant, secutus es.
Actum, quem debuisti, in excutiendis causis eorum, qui Christiani delati fuerant, secutus es.
Actum, quem debuisti,mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es.

Potest.
Neque potest.
Neque constitui potest.
Neque enim constitui potest.
Neque enim in universum aliquid constitui potest.
Neque enim in universum aliquid, quod habeat, constitui potest.
Neque enim in universum aliquid, quod formam habeat, constitui potest.
Neque enim in universum aliquid, quod certam formam habeat, constitui potest.
Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest.

1

Sunt;
Non sunt;
Conquirendi non sunt;

Sunt.
Puniendi sunt.
Si deferantur, puniendi sunt.
Si deferantur et arguantur, puniendi sunt.
Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen.
Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut impetret.
Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut veniam ex paenitentia impetret.
Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit, veniam ex paenitentia impetret.
Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse, veniam ex paenitentia impetret.
Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque fecerit, veniam ex paenitentia impetret.
Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque    
re ipsa manifestum fecerit, veniam ex paenitentia impetret.
Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est, veniam ex paenitentia impetret.
Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando, veniam ex paenitentia impetret.
Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, veniam ex paenitentia impetret.
Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus, veniam ex paenitentia impetret.
Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.

Si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.

Debent.
Habere debent.
Libelli habere debent.
Propositi libelli habere debent.
Propositi libelli locum habere debent.
Propositi libelli in crimine locum habere debent.
Propositi libelli in nullo crimine locum habere debent.
Sine auctore propositi libelli in nullo crimine locum habere debent.
Sine auctore vero propositi libelli in nullo crimine locum habere debent.

Est.
Pessimi exempli est.
Et pessimi exempli nec nostri saeculi est.
Nam et pessimi exempli nec nostri saeculi est.

2