Publius Ovidius Naso

Amores

carmen II 12

carmen III 11

Ars amatoria

Prooemium

Metamorphosen

I. Die vier Weltalter

II. Niobe (wird demnńchst bearbeitet)

III. Die lykischen Bauern

IV. Daedalus und Icarus

V. Orpheus und Eurydike


Amores

Ovid, amores II 12

Mit Hilfen versehen und interpretiert vom Grundkurs 11 (2005/06)

auxilia

Metrik und Versma▀

Interpretation

1

Ite triumphales circum mea tempora laurus!

2

Vicimus: in nostro (e)st, ecce, Corinna sinu,

3

quam vir, quam custos, quam ianua firma, tot hostes,

4

servabant, ne qua posset ab arte capi!

5

Haec est praecipuo victoria digna triumpho,

6

in qua, quaecumque (e)st, sanguine praeda caret.

7

Non humiles muri, non parvis oppida fossis

8

cincta, sed est ductu capta puella meo!

9

Pergama cum caderent bello superata bilustri,

10

ex tot in Atridis pars quota laudis erat?

11

At mea seposita (e)st et ab omni milite dissors

12

gloria, nec titulum muneris alter habet.

13

Me duc(e) ad hanc voti finem, me milite veni;

14

ips(e) eques, ipse pedes, signifer ipse fui.

15

Nec casum fortuna meis inmiscuit actis -

16

huc ades, o cura parte Triumphe mea!

17

Nec belli (e)st nova causa mei. nisi rapta fuisset

18

Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret.

19

Femina silvestris Lapithas populumque biformem

20

turpiter adposito vertit in arma mero;

21

femina Troianos iterum nova bella movere

22

inpulit in regno, iuste Latine, tuo;

23

femina Romanis etiamnunc urbe recenti

24

inmisit soceros armaque saeva dedit.

25

Vid(i) ego pro nivea pugnantes coniuge tauros;

26

spectatrix animos ipsa iuvenca dabat.

27

Me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido

28

iussit militiae signa movere suae.


Ovid, ars amatoria, prooemium

Wird demnńchst bearbeitet.

auxilia 

Metrik und Versma▀

Liebes- und Lehrgedicht

1 Si quis in hoc artem populo non novit amandi,
2

 hoc legat et lecto carmine doctus amet.

3 Arte citae veloque rates remoque moventur,
4

arte leves currus: arte regendus amor.

5 Curribus Automedon lentisque erat aptus habenis,
6 Tiphys in Haemonia puppe magister erat:
7 me Venus artificem tenero praefecit Amori;
8 Tiphys et Automedon dicar Amoris ego.
9 Ille quidem ferus est et qui mihi saepe repugnet:
10  sed puer est, aetas mollis et apta regi.
11 Phillyrides puerum cithara perfecit Achillem,
12 atque animos placida contudit arte feros.
13 Qui totiens socios, totiens exterruit hostes,
14 rediturc annosum pertimuisse senem.
15 Quas Hector sensurus erat, poscente magistro
16 erberibusv iussas praebuit ille manus.
17 Aeacidae Chiron, ego sum praeceptor Amoris:
18 saevus uterque puer, natus uterque dea.
19 Sed tamen et tauri cervix oneratur aratro,
20  frenaque magnanimi dente teruntur equi;
21 et mihi cedet Amor, quamvis mea vulneret arcu
22 pectora, iactatas excutiatque faces.
23 Quo me fixit Amor, quo me violentius ussit,
24 hoc melior facti vulneris ultor ero:
25 non ego, Phoebe, datas a te mihi mentiar artes,
26 nec nos aeriae voce monemur avis,
27 nec mihi sunt visae Clio Cliusque sorores
28 servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis:
29 usus opus movet hoc: vati parete perito;
30 vera canam: coeptis, mater Amoris, ades!
31 Este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
32 quaeque tegis medios, instita longa, pedes.
33 Nos venerem tutam concessaque furta canemus,
34 inque meo nullum carmine crimen erit.
35 Principio, quod amare velis, reperire labora,
36 qui nova nunc primum miles in arma venis.
37 Proximus huic labor est placitam exorare puellam:
38 tertius, ut longo tempore duret amor.




Ovid, amores III 10

Mit Hilfen versehen und interpretiert vom Grundkurs 11 (2010/11)

 

auxilia

Metrik und Versma▀

Interpretation

1

Multa diuque tuli; vitiis patientia victa (e)st.

2

Cede fatigato pectore, turpis amor!

3

Scilicet adserui iam me fugique catenas,

4

et, quae non puduit ferre, tulisse pudet.

5

Vicimus et domitum pedibus calcamus amorem.

6

Venerunt capiti cornua sera meo.

7

Perfer et obdura! Dolor hic tibi proderit olim;

8

saepe tulit lassis sucus amarus opem.

9

Erg(o) ego sustinui, foribus tam saepe repulsus,

10

ingenuum dura ponere corpus humo?

11

Erg(o) ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas,

12

excubui clausam servus ut ante domum?

13

Vidi, cum foribus lassus prodiret amator,

14

invalidum referens emeritumque latus;

15

hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo --

16

eveniat nostris hostibus ille pudor!

17

Quand(o) ego non fixus lateri patienter adhaesi,

18

ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes?

19

Scilicet et populo per me comitata placebas;

20

causa fuit multis noster amoris amor.

21

Turpia quid referam vanae mendacia linguae

22 et periuratos in mea damna deos?

23

Quid iuvenum tacitos inter convivia nutus

24

verbaque conpositis dissimulata notis?

25

Dict(a) erat aegra mihi -- praeceps amensque cucurri;

26

ven(i) et rivali non erat aegra meo!

27

His et quae taceo duravi saepe ferendis;

28

quaer(e) alium pro me, qui queat ista pati!

29

Iam mea votiva puppis redimita corona

30

lenta tumescentes aequoris audit aquas.

31

Desine blanditias et verba, potentia quondam,

32

perdere -- non ego nunc stultus, ut ante fui!


Metamorphosen

Die vier Weltalter

(Ov. met. I 89-150)

Interpretiert und mit Hilfen versehen von der Klasse 10 b (2004/05)

auxilia

Metrik und Versma▀

Interpretation

89

Aurea prima sata (e)st aetas, quae vindice nullo,

90

sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.

91

poena metusqu(e) aberant, nec verba minantia fixo

92

aere legebantur, nec supplex turba timebat

93

iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.

94

nondum caesa suis, peregrin(um) ut viseret orbem,

95

montibus in liquidas pinus descenderat undas,

96

nullaque mortales praeter sua litora norant;

97

nondum praecipites cingebant oppida fossae;

98

non tuba derecti, non aeris cornua flexi,

99

non galeae, non ensis erat: sine militis usu

100

mollia securae peragebant otia gentes.

101

Ipsa quoqu(e) inmunis rastroqu(e) intacta nec ullis

102

saucia vomeribus per se dabat omnia tellus,

103

contentique cibis nullo cogente creatis

104

arbuteos fetus montanaque fraga legebant

105

cornaqu(e) et in duris haerentia mora rubetis

106

et, quae deciderant patula Iovis arbore, glandes.

107

ver erat aeternum, placidique tepentibus auris

108

mulcebant zephyri natos sine semine flores;

109

mox etiam fruges tellus inarata ferebat,

110

nec renovatus ager gravidis canebat aristis;

111

flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,

112 flavaque de viridi stillabant ilice mella.
113

Postquam Saturno tenebros(a) in Tartara misso

114

sub Iove mundus erat, subiit argentea proles,

115

auro deterior, fulvo pretiosior aere.

116

Iuppiter antiqui contraxit tempora veris,

117

perqu(e) hiemes aestusqu(e) et inaequalis autumnos

118

et breve ver spatiis exegit quattuor annum.

119

Tum primum siccis aer fervoribus ustus

120

canduit, et ventis glacies adstricta pependit.

121

Tum primum subiere domos; domus antra fuerunt

122

et densi frutices et vinctae cortice virgae.

123

Semina tum primum longis Cerealia sulcis

124

obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.

125

Tertia post illam successit aenea proles,

126

saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,

127

non scelerata tamen; de duro (e)st ultima ferro.

128

Protinus inrupit venae peioris in aevum

129

omne nefas: fugere pudor verumque fidesque;

130

in quorum subiere locum fraudesque dolique

131

insidiaequ(e) et vis et amor sceleratus habendi.

132

Vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illos

133

navita, quaeque diu steterant in montibus altis,

134

fluctibus ignotis insultavere carinae.

135

Communemque prius ceu lumina solis et auras

136

cautus humum longo signavit limite mensor.

137

Nec tantum segetes alimentaque debita dives

138

poscebatur humus, sed itum (e)st in viscera terrae,

139

quasque recondiderat Stygiisqu(e) admoverat umbris,

140

effodiuntur opes, inritamenta malorum.

141

iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum

142

prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque,

143

sanguineaque manu crepitantia concutit arma.

144

Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,

145

non socer a genero, fratrum quoque gratia rara (e)st;

146

inminet exitio vir coniugis, illa mariti,

147

lurida terribiles miscent aconita novercae,

148

filius ante diem patrios inquirit in annos:

149

victa iacet pietas, et virgo caede madentis

150

ultima caelestum terras Astraea reliquit.

Niobe

(Ov. met. VI 146-312)

auxilia
146

Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti

147

rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.

148

ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,

149

tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;

150

nec tamen admonita est poena popularis Arachnes,

151

cedere caelitibus verbisque minoribus uti.

152

multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes

153

nec genus amborum magnique potentia regni

154

sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent,

155

ut sua progenies; et felicissima matrum

156

dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.

157

nam sata Tiresia venturi praescia Manto

158

per medias fuerat divino concita motu

159

vaticinata vias: Ismenides, ite frequentes

160

et date Latonae Latonigenisque duobus

161

cum prece tura pia lauroque innectite crinem:

162

ore meo Latona iubet. paretur, et omnes

163

Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant

164

turaque dant sanctis et verba precantia flammis.

165

Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba

166

vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro

167

et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro

168

cum capite inmissos umerum per utrumque capillos

169

constitit, utque oculos circumtulit alta superbos,

170

quis furor auditos inquit praeponere visis

171

caelestes? aut cur colitur Latona per aras,

172

numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor,

173

cui licuit soli superorum tangere mensas;

174

Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas

175

est avus, aetherium qui fert cervicibus axem;

176

Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo.

177

me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi

178

sub domina est, fidibusque mei commissa mariti

179

moenia cum populis a meque viroque reguntur.

180

in quamcumque domus adverti lumina partem,

181

inmensae spectantur opes; accedit eodem

182

digna dea facies; huc natas adice septem

183

et totidem iuvenes et mox generosque nurusque!

184

quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,

185

nescio quoque audete satam Titanida Coeo

186

Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam

187

exiguam sedem pariturae terra negavit!

188

nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est:

189

exsul erat mundi, donec miserata vagantem

190

hospita tu terris erras, ego dixit in undis

191

instabilemque locum Delos dedit. illa duorum

192

facta parens: uteri pars haec est septima nostri.

193

sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo

194

(hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit.

195

maior sum quam cui possit Fortuna nocere,

196

multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.

197

excessere metum mea iam bona. fingite demi

198

huic aliquid populo natorum posse meorum:

199

non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,

200

Latonae turbam, qua quantum distat ab orba?

201

ite - satis pro re sacri - laurumque capillis

202

ponite! deponunt et sacra infecta relinquunt,

203

quodque licet, tacito venerantur murmure numen.

204

Indignata dea est summoque in vertice Cynthi

205

talibus est dictis gemina cum prole locuta:

206

en ego vestra parens, vobis animosa creatis,

207

et nisi Iunoni nulli cessura dearum,

208

an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis

209

arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.

210

nec dolor hic solus; diro convicia facto

211

Tantalis adiecit vosque est postponere natis

212

ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam

213

dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.

214

adiectura preces erat his Latona relatis:

215

desine! Phoebus ait, poenae mora longa querella est!

216

dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu

217

contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem.

218

Planus erat lateque patens prope moenia campus,

219

adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum

220

duraque mollierat subiectas ungula glaebas.

221

pars ibi de septem genitis Amphione fortes

222

conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco

223

terga premunt auroque graves moderantur habenas.

224

e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam

225

prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem

226

quadripedis cursus spumantiaque ora coercet,

227

ei mihi! conclamat medioque in pectore fixa

228

tela gerit frenisque manu moriente remissis

229

in latus a dextro paulatim defluit armo.

230

proximus audito sonitu per inane pharetrae

231

frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris

232

nube fugit visa pendentiaque undique rector

233

carbasa deducit, ne qua levis effluat aura:

234

frena tamen dantem non evitabile telum

235

consequitur, summaque tremens cervice sagitta

236

haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum;

237

ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque

238

volvitur et calido tellurem sanguine foedat.

239

Phaedimus infelix et aviti nominis heres

240

Tantalus, ut solito finem inposuere labori,

241

transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;

242

et iam contulerant arto luctantia nexu

243

pectora pectoribus, cum tento concita nervo,

244

sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.

245

ingemuere simul, simul incurvata dolore

246

membra solo posuere, simul suprema iacentes

247

lumina versarunt, animam simul exhalarunt.

248

adspicit Alphenor laniataque pectora plangens

249

advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus,

250

inque pio cadit officio; nam Delius illi

251

intima fatifero rupit praecordia ferro.

252

quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis

253

eruta cumque anima cruor est effusus in auras.

254

at non intonsum simplex Damasicthona vulnus

255

adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua

256

mollia nervosus facit internodia poples.

257

dumque manu temptat trahere exitiabile telum,

258

altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.

259

expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum

260

emicat et longe terebrata prosilit aura.

261

ultimus Ilioneus non profectura precando

262

bracchia sustulerat di que o communiter omnes,

263

dixerat ignarus non omnes esse rogandos

264

parcite! motus erat, cum iam revocabile telum

265

non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille

266

vulnere, non alte percusso corde sagitta.

267

Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum

268

tam subitae matrem certam fecere ruinae,

269

mirantem potuisse irascentemque, quod ausi

270

hoc essent superi, quod tantum iuris haberent;

271

nam pater Amphion ferro per pectus adacto

272

finierat moriens pariter cum luce dolorem.

273

heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,

274

quae modo Latois populum submoverat aris

275

et mediam tulerat gressus resupina per urbem

276

invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti!

277

corporibus gelidis incumbit et ordine nullo

278

oscula dispensat natos suprema per omnes;

279

a quibus ad caelum liventia bracchia tollens

280

pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,

281

pascere ait satiaque meo tua pectora luctu!

282

[corque ferum satia! dixit. per funera septem]

283

efferor: exsulta victrixque inimica triumpha!

284

cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,

285

quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!

286

Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu;

287

qui praeter Nioben unam conterruit omnes:

288

illa malo est audax. stabant cum vestibus atris

289

ante toros fratrum demisso crine sorores;

290

e quibus una trahens haerentia viscere tela

291

inposito fratri moribunda relanguit ore;

292

altera solari miseram conata parentem

293

conticuit subito duplicataque vulnere caeco est.

294

[oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat]

295

haec frustra fugiens collabitur, illa sorori

296

inmoritur; latet haec, illam trepidare videres.

297

sexque datis leto diversaque vulnera passis

298

ultima restabat; quam toto corpore mater,

299

tota veste tegens unam minimamque relinque!

300

de multis minimam posco clamavit et unam.

301

dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit

302

exanimes inter natos natasque virumque

303

deriguitque malis; nullos movet aura capillos,

304

in vultu color est sine sanguine, lumina maestis

305

stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.

306

ipsa quoque interius cum duro lingua palato

307

congelat, et venae desistunt posse moveri;

308

nec flecti cervix nec bracchia reddere motus

309

nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.

310

flet tamen et validi circumdata turbine venti

311

in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis

312

liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.

 


Die Lykischen Bauern

(Ov. met. VI 313-381)

Mit Hilfen versehen und interpretiert von der 10 b (2009/10).

Aufbau und Interpretationsansńtze

 

auxilia

Metrik und Versma▀

313

Tum vero cuncti manifestam numinis iram

314

femina virque timent cultuqu(e) inpensius omnes

315

magna gemelliparae venerantur numina divae;

316

utque fit, a facto propiore priora renarrant.

317

E quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris

318

non inpune deam veteres sprevere coloni.

319

Res obscura quidem (e)st ignobilitate virorum,

320

mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque

321

prodigio notum. nam me iam grandior aevo

322

inpatiensque viae genitor deducere lectos

323

iusserat inde boves gentisque illius eunti

324

ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro,

325

ecce lacu medio sacrorum nigra favilla

326

ara vetus stabat tremulis circumdata cannis.

327

Restitit et pavido äfaveas mihi!ô murmure dixit

328

dux meus, et simili äfaveas!ô ego murmure dixi.

329

Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam

330

indigeneane, dei, cum talia rettulit hospes:

331

änon hac, o iuvenis, montanum numen in ara (e)st;

332

illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx

333

orb(em) interdixit, quam vix erratica Delos

334

orant(em) accepit tum, cum levis insula nabat;

335

illic incumbens cum Palladis arbore palmae

336

edidit invita geminos Latona noverca.

337

hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur

338

inque suo portasse sinu, duo numina, natos.

339

iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva,

340

finibus in Lyciae longo dea fessa labore

341

sidereo siccata sitim collegit ab aestu,

342

uberaqu(e) ebiberant avidi lactantia nati.

343

forte lacum mediocris aquae prospexit in imis

344

vallibus; agrestes illic fruticosa legebant

345

vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam;

346

accessit positoque genu Titania terram

347

pressit, ut hauriret gelidos potura liquores.

348

rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis:

349

"quid prohibetis aquis? usus communis aquarum (e)st.

350

nec solem proprium natura nec aera fecit

351

nec tenues undas: ad publica munera veni;

352

quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros

353

abluer(e) hic artus lassataque membra parabam,

354

sed relevare sitim. caret os umore loquentis,

355

et fauces arent, vixque (e)st via vocis in illis.

356

haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor

357

accepisse simul: vitam dederitis in unda.

358

hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt

359

parva sinu." Et casu tendebant bracchia nati.

360

quem non blanda deae potuissent verba movere?

361

hi tamen orantem perstant prohibere minasque,

362

ni procul abscedat, conviciaqu(e) insuper addunt.

363

nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque

364

turbavere lacus imoqu(e) e gurgite mollem

365

huc illuc limum saltu movere maligno.

366

distulit ira sitim; nequ(e) enim iam filia Coei

367

supplicat indignis nec dicere sustinet ultra

368

verba minora dea tollensqu(e) ad sidera palmas

369

"aeternum stagno" dixit "vivatis in isto!"

370

eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis

371

et modo tota cava submergere membra palude,

372

nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,

373

saepe super ripam stagni consistere, saepe

374

in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes

375

litibus exercent linguas pulsoque pudore,

376

quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.

377

vox quoque iam rauca (e)st, inflataque colla tumescunt,

378

ipsaque dilatant patulos convicia rictus;

379

terga caput tangunt, coll(a) intercepta videntur,

380

spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,

381

limosoque novae saliunt in gurgite ranae.


Daedalus und Icarus

(Ov. met. VIII 183-235)

Mit Hilfen versehen und interpretiert von der 10 a (2005/06).

Flugroute

Prosafassung

Bildergeschichte

Pieter Bruegel

auxilia

Metrik und Versma▀

Interpretation

183 Daedalus interea Creten longumque perosus
184

exilium tactusque loci natalis amore

185

clausus erat pelago. "Terras licet" inquit "et undas

186

obstruat, et caelum certe patet; ibimus illac!

187

Omnia possideat, non possidet aera Minos."

188

Dixit et ignotas animum dimittit in artes

189 naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas,
190

a minima coeptas, longam breviore sequenti,

191

ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam

192

fistula disparibus paulatim surgit avenis.

193

Tum lino medias et ceris alligat imas

194

atqu(e) ita conpositas parvo curvamine flectit,

195

ut veras imitetur aves. Puer Icarus una

196

stabat et, ignarus sua se tractare pericla,

197

ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,

198

captabat plumas, flavam modo pollice ceram

199

mollibat lusuque suo mirabile patris

200

impediebat opus. Postquam manus ultima coeptis

201

inposita (e)st, geminas opifex libravit in alas

202

ipse suum corpus motaque pependit in aura.

203

Instruit et natum "medio"qu(e) ut limite curras,

204

Icar(e)", ait, "moneo, ne, si demissior ibis,

205

unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat.

206

Inter utrumque vola! Nec te spectare Booten

207

aut Helicen iubeo strictumqu(e) Orionis ensem:

208

me duce carpe viam! Pariter praecepta volandi

209

tradit et ignotas umeris accommodat alas.

210

Inter opus monitusque genae maduere seniles,

211

et patriae tremuere manus. Dedit oscula nato

212

non iterum repetenda suo pennisque levatus

213

ante volat comitique timet, velut ales, ab alto

214

quae teneram prolem produxit in aera nido.

215

Hortaturque sequi damnosasqu(e) erudit artes

216

et movet ipse suas et nati respicit alas.

217

Hos aliquis tremula dum captat harundine pisces,

218

aut pastor baculo stivav(e) innixus arator

219

vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent,

220

credidit esse deos. Et iam Iunonia laeva

221

parte Samos - fuerant Delosque Parosque relictae -

222

dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,

223

cum puer audaci coepit gaudere volatu

224

deseruitque ducem caelique cupidine tractus

225

altius egit iter. Rapidi vicinia solis

226

mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.

227

Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos

228

remigioque carens non ullas percipit auras;

229

oraque caerulea patrium clamantia nomen

230

excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo.

231

At pater infelix nec iam pater "Icare", dixit,

232

"Icare", dixit, "ubi (e)s? qua te regione requiram?"

233

"Icare", dicebat; pennas aspexit in undis

234 devovitque suas artes corpusque sepulcro
235

condidit. Et tellus a nomine dicta sepulti.

 


Orpheus und Eurydice

(Ov. Met. X 1-77)

Mit Hilfen versehen und interpretiert von der 10 b (2007/08).

Bildvergleich Prosafassung Eine Bildergeschichte Interpretation

 

auxilia Metrik und Versma▀
1

Inde per inmensum croceo velatus amictu

2

aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras

3

tendit et Orphea nequiquam voce vocatur.

4

adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba

5

nec laetos vultus nec felix attulit omen.

6

fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo

7

usque fuit nullosque invenit motibus ignes.

8

exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas

9

dum nova naiadum turba comitata vagatur,

10

occidit in talum serpentis dente recepto.

11

quam satis ad superas postquam Rhodope´us auras

12

deflevit vates, ne non temptaret et umbras,

13

ad Styga Taenaria (e)st ausus descendere porta

14

perque leves populos simulacraque functa sepulcro

15

Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem

16

umbrarum dominum pulsisqu(e) ad carmina nervis

17

sic ait: o positi sub terra numina mundi,

18

in quem reccidimus, quicquid mortale creamur,

19

si licet et falsi positis ambagibus oris

20

vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem

21

Tartara, descendi, nec uti villosa colubris

22

terna Medusaei vincirem guttura monstri:

23

causa viae (e)st coniunx, in quam calcata venenum

24

vipera diffudit crescentesqu(e) abstulit annos.

25

posse pati volui nec me temptasse negabo:

26

vicit Amor. supera deus hic bene notus in ora (e)st;

27

an sit et hic, dubito: sed et hic tamen auguror esse,

28 famaque si veteris non est mentita rapinae,
29

vos quoque iunxit Amor. per eg(o) haec loca plena timoris,

30

per Chaos hoc ingens vastique silentia regni,

31

Eurydices, oro, properata retexite fata.

32

omnia debemur vobis, paulumque morati

33

serius aut citius sedem properamus ad unam.

34

tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque

35

humani generis longissima regna tenetis.

36

haec quoque, cum iustos matura peregerit annos,

37

iuris erit vestri: pro munere poscimus usum;

38

quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum (e)st

39

nolle redire mihi: leto gaudete duorum.

40

Talia dicentem nervosqu(e) ad verba moventem

41

exsangues flebant animae; nec Tantalus undam

42

captavit refugam, stupuitqu(e) Ixionis orbis,

43

nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt

44 Belidesinque, tuo sedisti, Sisyphe, saxo.
45

tunc primum lacrimis victarum carmine fama (e)st

46

Eumenidum maduisse genas, nec regia coniunx

47

sustinet oranti nec, qui regit ima, negare,

48

Eurydicenque vocant: umbras erat illa recentes

49

inter et incessit passu de vulnere tardo.

50

hanc simul et legem Rhodope´us accipit heros,

51

ne flectat retro sua lumina, donec Avernas

52

exierit valles; aut inrita dona futura.

53

carpitur adclivis per muta silentia trames,

54

arduus, obscurus, caligine densus opaca,

55

nec procul abfuerant telluris margine summae:

56

hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi

57

flexit amans oculos, et protinus illa relapsa (e)st,

58

bracchiaqu(e) intendens prendiqu(e) et prendere certans

59

nil nisi cedentes infelix arripit auras.

60

iamqu(e) iterum moriens non est de coniuge quicquam

61

questa suo (quid enim nisi se quereretur amatam?)

62

supremumque vale, quod iam vix auribus ille

63

acciperet, dixit revolutaque rursus eodem (e)st.

64

Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus,

65

quam tria qui timidus, medio portante catenas,

66

colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit,

67

quam natura prior saxo per corpus oborto,

68

quiqu(e) in se crimen traxit voluitque videri

69

Olenos esse nocens, tuqu(e), o confisa figurae,

70

infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam

71

pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide.

72

orantem frustraqu(e) iterum transire volentem

73

portitor arcuerat: septem tamen ille diebus

74

squalidus in ripa Cereris sine munere sedit;

75

cura dolorqu(e) animi lacrimaequ(e) alimenta fuere.

76

esse deos Erebi crudeles questus, in altam

77

se recipit Rhodopen pulsumqu(e) aquilonibus Haemum.